supercerno
Latin
Pronunciation
- (Classical) IPA(key): /su.perˈker.noː/, [s̠ʊpɛrˈkɛrnoː]
- (modern Italianate Ecclesiastical) IPA(key): /su.perˈt͡ʃer.no/, [superˈt͡ʃɛrno]
Verb
supercernō (present infinitive supercernere, perfect active supercrēvī, supine supercrētum); third conjugation
- to sift upon or over
- c. 77 CE – 79 CE, Pliny the Elder, Naturalis Historia 17.10:
- [69] Namque ad id praecipuum eligi solum refert, quoniam nutricem indulgentiorem esse quam matrem saepe convenit. sit ergo siccum sucosumque, bipalio subactum, advenis hospitale et quam simillimum terrae ei, in quam transferendae sint, ante omnia elapidatum munitumque ab incursu etiam gallinacei generis, quam minime rimosum, ne penetrans sol exurat fibras. [70] intervallo sesquipedum seri — nam si inter se contingant, praeter alia vitia etiam verminosa fiunt —, sariri convenit saepius herbasque evelli, praeterea semina ipsa fruticantia supputare ac falcem pati consuescere. [71] Cato et furcis crates inponi iubet altitudine hominis ad solem recipiendum atque integi culmo ad frigora arcenda. sic pirorum malorumque semina nutriri, sic pineas nuces, sic cupressos semine satas et ipsas. [72] minimis id granis constat, vix ut perspici quaedam possint, non omittendo naturae miraculo e tam parvo gigni arbores, tanto maiore tritici et hordei grano, ne quis fabam reputet. quid simile origini suae habent malorum pirorumque semina? his principiis respuentem securis materiem nasci, indomita ponderibus inmensis prela, arbores velis, turribus murisque inpellendis arietes! haec est naturae vis, haec potentia. super omnia erit e lacrima nasci aliquid, ut suo loco dicemus. [73] Ergo e cupresso femina — mas enim, ut diximus, non gignit — pilulae collectae quibus docui mensibus siccantur sole, ruptaeque emittunt semen formicis mire expetitum, ampliato etiam miraculo tantuli animalis cibo absumi natalem tantarum arborum. seritur Aprili mense, area aequata cylindris aut volviculis, densum, terraque cribris superincernitur pollicis crassitudine. [74] contra maius pondus attollere se non valet torqueturque sub terra. ob hoc et pavitur vestigiis. leniter rigatur a solis occasu in trinis diebus, ut aequaliter bibat, donec erumpant. differuntur post annum dodrantali filo, custodita temperie, ut viridi caelo serantur ac sine aura. mirumque dictu, periculum eo tantum die est, si roravit quantulumcumque imbris, aut si adflavit. de reliquo tutae sunt perpetua securitate aquasque postea odere. [75] et zizipha grano seruntur Aprili mense. tubures melius inseruntur in pruno silvestri et malo cotoneo et in calabrice. ea est spina silvestris; quaecumque optime et myxas recipit; utiliter et sorbos. Plantas ex seminario transferre in aliud, priusquam suo loco ponantur, operose praecipi arbitror, licet translatione folia latiora fieri spondeant.
Conjugation
Conjugation of supercernō (third conjugation) | |||||||
---|---|---|---|---|---|---|---|
indicative | singular | plural | |||||
first | second | third | first | second | third | ||
active | present | supercernō | supercernis | supercernit | supercernimus | supercernitis | supercernunt |
imperfect | supercernēbam | supercernēbās | supercernēbat | supercernēbāmus | supercernēbātis | supercernēbant | |
future | supercernam | supercernēs | supercernet | supercernēmus | supercernētis | supercernent | |
perfect | supercrēvī | supercrēvistī | supercrēvit | supercrēvimus | supercrēvistis | supercrēvērunt, supercrēvēre | |
pluperfect | supercrēveram | supercrēverās | supercrēverat | supercrēverāmus | supercrēverātis | supercrēverant | |
future perfect | supercrēverō | supercrēveris | supercrēverit | supercrēverimus | supercrēveritis | supercrēverint | |
passive | present | supercernor | supercerneris, supercernere |
supercernitur | supercernimur | supercerniminī | supercernuntur |
imperfect | supercernēbar | supercernēbāris, supercernēbāre |
supercernēbātur | supercernēbāmur | supercernēbāminī | supercernēbantur | |
future | supercernar | supercernēris, supercernēre |
supercernētur | supercernēmur | supercernēminī | supercernentur | |
perfect | supercrētus + present active indicative of sum | ||||||
pluperfect | supercrētus + imperfect active indicative of sum | ||||||
future perfect | supercrētus + future active indicative of sum | ||||||
subjunctive | singular | plural | |||||
first | second | third | first | second | third | ||
active | present | supercernam | supercernās | supercernat | supercernāmus | supercernātis | supercernant |
imperfect | supercernerem | supercernerēs | supercerneret | supercernerēmus | supercernerētis | supercernerent | |
perfect | supercrēverim | supercrēverīs | supercrēverit | supercrēverīmus | supercrēverītis | supercrēverint | |
pluperfect | supercrēvissem | supercrēvissēs | supercrēvisset | supercrēvissēmus | supercrēvissētis | supercrēvissent | |
passive | present | supercernar | supercernāris, supercernāre |
supercernātur | supercernāmur | supercernāminī | supercernantur |
imperfect | supercernerer | supercernerēris, supercernerēre |
supercernerētur | supercernerēmur | supercernerēminī | supercernerentur | |
perfect | supercrētus + present active subjunctive of sum | ||||||
pluperfect | supercrētus + imperfect active subjunctive of sum | ||||||
imperative | singular | plural | |||||
first | second | third | first | second | third | ||
active | present | — | supercerne | — | — | supercernite | — |
future | — | supercernitō | supercernitō | — | supercernitōte | supercernuntō | |
passive | present | — | supercernere | — | — | supercerniminī | — |
future | — | supercernitor | supercernitor | — | — | supercernuntor | |
non-finite forms | active | passive | |||||
present | perfect | future | present | perfect | future | ||
infinitives | supercernere | supercrēvisse | supercrētūrum esse | supercernī | supercrētum esse | supercrētum īrī | |
participles | supercernēns | — | supercrētūrus | — | supercrētus | supercernendus, supercernundus | |
verbal nouns | gerund | supine | |||||
genitive | dative | accusative | ablative | accusative | ablative | ||
supercernendī | supercernendō | supercernendum | supercernendō | supercrētum | supercrētū |
References
- “supercerno”, in Charlton T. Lewis and Charles Short (1879) A Latin Dictionary, Oxford: Clarendon Press
- supercerno in Gaffiot, Félix (1934) Dictionnaire illustré latin-français, Hachette.
This article is issued from Wiktionary. The text is licensed under Creative Commons - Attribution - Sharealike. Additional terms may apply for the media files.