< Page:Metamorphoses.djvu
This page needs to be proofread.

OVID

mota dea est et 'siste tuas, ingrate, querellas; Procrin habe!' dixit, ' quod si mea provida mens est, non habuisse voles.' meque illi irata remisit. cum redeo mecumque deae memorata retracto, esse metus coepit, ne iura iugalia coniunx 715 non bene servasset: facies aetasque iubebat credere adulterium, prohibebant credere mores; sed tamen afueram, sed et haec erat, unde redibam, criminis exemplum, sed cuncta timemus amantes. quaerere, quod doleam, statuo douisque pudicam 720 sollicitare fidem; favet huic Aurora timori inmutatque meam (videor sensisse) figuram. Palladias ineo non cognoscendus Athenas ingrediorque domum; culpa domus ipsa carebat castaque signa dabat dominoque erat anxia rapto: vix aditus per mille dolos ad Erechthida factus. 726 ut vidi, obstipui meditataque paene reliqui temptamenta fide; male me, quin vera faterer, continui, male, quin, ut oportuit, oscula ferrem. tristis erat (sed nulla tamen formosior illa esse potest tristi) desiderioque dolebat coniugis abrepti: tu collige, qualis in illa, Phoce, decor fuerit, quam sic dolor ipse decebat! quid referam, quotiens temptamina nostra pudici reppulerint mores, quotiens 'ego ' dixerit ' uni 735 servor ubicumque est, uni mea gaudia servo. cui non ista fide satis experientia sano magna foret? non sum contentus et in mea pugno 392 730

This article is issued from Wikisource. The text is licensed under Creative Commons - Attribution - Sharealike. Additional terms may apply for the media files.