This page has been proofread, but needs to be validated.
N° 92.
THE RAMBLER.
223
Incedit tardo molimine subsidendo. Ecce aliquis subit egregio pulcherrimus ore, Cui lætum membris Venus omnibus afflat honorem. Contra alius rudis, informes ostendit et artus, Hirsutumque supercilium, ac caudam sinuosam, Ingratus visu, sonitu illætabilis ipso.——— Ergo ubi jam nautæ spumas salis ære ruentes Incubuere mari, videas spumare reductis Convulsum remis, rostrisque stridentibus æquor. Tunc longe sale saxa sonant, tunc et freta ventis Incipiunt agitata tumescere: littore fluctus Illidunt rauco, atque refracta remurmurat unda Ad scopulos, cumulo insequitur præruptus aquæ mons.——— Cum vero ex alto speculatus cærula Nereus Leniit in morem stagni, placidæque paludis, Labitur uncta vadis abies, natat uncta carina.——— Verba etiam res exiguas angusta sequuntur, Ingentesque juvant ingentia: cuncta gigantem Vasta decent, vultus immanes, pectora lata, Et magni membrorum artus, magna ossa, lacertique. Atque adeo, siquid geritur molimine magno, Adde moram, et pariter tecum quoque verba laborem Segnia: seu quando vi multa gleba coactis Æternum frangenda bidentibus, æquore seu cum Cornua velatarum obvertimus antennarum. At mora si fuerit damno, properare jubebo. Si se forte cava extulerit mala vipera terra, Tolle moras, cape saxa manu, cape robora, pastor: Ferte citi flammas, date tela, repellite pestem. Ipse etiam versus ruat, in præcepsque feratur, Immenso cum præcipitans ruit Oceano nox, Aut cum perculsus graviter procumbit humi bos. Cumque etiam requies rebus datur, ipsa quoque ultro Carmina paulisper cursu cessare videbis In medio interrupta: quiêrunt cum freta ponti, Postquam auræ posuere, quiescere protinus ipsum Cernere erit, mediisque incœptis sistere versum. Quid dicam, senior cum telum imbelle sine ictu Invalidus jacit, et defectis viribus æger? Num quoque tum versus segni pariter pede languet: