< Page:Archaeologia volume 38 part 2.djvu
This page needs to be proofread.

318

An Account of the Latter Years of

318 An Account of the Latter Years of

et vicem Serenitatis vestrse et universae reipublicse Scotiae, quae non bene inde incommodum percepit, vehementer dolemus et deploramus. Ac Deum precamur ut Serenitatis vestrae Imperium ea prc- sertim state susceptum laetioribus auspiciis promoveat confirmetque ac presentibus tandem regnorum tumultibus remedium tempestivum adhibeat.

Quantum vero ad comitem Bothuallum pertinet, cognovimus eum nuper cum in regno nostro Norvagiae vagaretur et nonnullam suspitionibus causam praebuisset cum navibus sociisque a nostris captuin et in castrum nostrum Bcrgense deductum, indeque in regnum nostrum Daniac transmissum esse. Is si caedem istam aliaque de quibus scribit Serenitas vestra horrenda flagitia commisit dignus profecto foret in quern pro scelerum autoritate graviter animadvertatur. Intelleximus autem ex relatione nostrorum eum cum de hiis argueretur purgandi sui causa plurima in medium adduxisse. Inter caetera purgationem cjus cujus insimularetur criminis in Scotia a se legitime factam. Ideoque in decisorio judicio per sententiam absolutum, se Regem Scotorum, serenissimam Reginam con- sanguineam nostram conjugem suam, contrariam factionem subditos rebellos asserens, nee ullam hac in causa Reginse accusationem intervenire.

Cumque ea cum literis Serenitatis vestrae et narratione fcecialis ejusdem (cui nihil cert dero- gandum esse duximus) plane non convenirent ; Negotium vero ipsum inaximi ut apparebat moment! et prejudicii altiorem indaginem maturamque deliberationem postulare videretur, Minime nobis committendum esse judicavimus ut in causa de cujus circumstantiis et forma nondum penitus nobis constaret certi aliquis decerneremus.

Ut autem ex sententia Serenitatis vestrae nostra ex potestate et custodia in Scotiam abducendum Bothuallum tradi permittamus, eo difficultatcm aliquam inesse nee sine labefactatione regiae juris- dictionis nostrae prestari jam posse visum est. Ideoque latius nobis de eo deliberandum. Memorato vero Serenitatis vestrae fceciali, cui persecutionem hujus causae et rei accusationem commissum esse literse Serenitatis vestrae testabantur, potestatem fecimus in proximo procerum nostrorum conventu legitimo judicio contra eundem experiundi disceptandique. Cumque is, propter alicujus temporis moram quam ob instauratam expeditionem nostram Sueticam et quorumdara consiliariorum nostrorum absentiam intervenire oportuit, reditum ad Serenitatcm vestram maturaret, presertim quia se in itinere adversa tempestate impeditum quereretur, Existimavimus officio nostro regio et Serenitatis vestrae expectation! nos in hac parte jam satisfacturos esse si comitem Bothuallum tuta et arctiori in custodia tantisper apud nos asservandum demandaremus, donee de negotii istius cir- cumstantiis legitime edocti hoc decemere possimus, quod et juris et equitatis norma mutuorum fcederum ratio ac res denique ipsa postulare videatur et requirere. Quod ad diligenter curaturi simus omnino confidimus Serenitatem vestram hanc responsionem nostram benigne accepturam, inque solita erga nos benevolentia perseveraturam esse. Cui valetudinem prosperam et felices salutarium consiliorum sucessus ex animo precamur. Ex Regia nostra Haffnia xxx Dec. 1567.

(Indorto,) 30 December, 1567,

Copy of the K. of Denmarkes Letters to the K. of Scottes for answer of his towching y e delivery and sending into S[c]otland of th'erle Bothwell.

(5.) Vol xv. art. 7. Murray to Cecill. Begs his assistance in obtaining the

This article is issued from Wikisource. The text is licensed under Creative Commons - Attribution - Sharealike. Additional terms may apply for the media files.